- QUINQUENNALIS
- QUINQUENNALISapud Ael. Spartian. in Hadriano, loc. cit. Apud Neapolim Demarchus, in patria sua Quinquennalis; et item Hadriae Quinquennalis, quasi in altera patria; nomen est Magistratus, quem Πενταετηρικὸν exponunt. Glossae in cap. de Magistratibus, Magister equitum, Flamen, publicus, Quinquennalis. Sic dicti, quod functio toto annos duraret. Cuiusmodi Quinquennales in plerisque Coloniis et Municipiis fuisse, constat, sic varia corpora et Collegia similiter suos Quinquennales habuêre. Absens autem gessit hunc Magistratum Hadrianus, uti notat Dio, vide Casaubon. et Salmas. Not. ad locum: uti de Quinquennio relegatorum, infra voce Relegatio; de primo natorum festive celebrato. supra in Lustrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.